Nicolaus Katanov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Katanov

Nicolaus Theodori filii Katanov (Russice Николай Фёдорович Катанов, tr. Nikolaj Fëdorovič Katanov; natus loco Izjum prope vicum Askiz gubernii Ieniseensis Imperii Russici die 6 (18) Maii 1862, mortuus Casani die 9 Martii 1922) fuit philologus ethnologusque Russicus gentis Chakassicae, rerum Turcicarum peritus, traditionum popularium studiosus, linguisticae comparativae doctor, atque Universitatis imperialis Casanensis et Academiae spiritualis Casanensis professor. Primus e gente Chakassica scientiarum peritus habetur. Anno 1915 ad gradum veri consiliarii civitatis pervenit.

Natus est scribá ulus, pagi indigenarum Siberianorum. Ab anno 1876 ad 1884 studuit in Gymnasio Crasnoiariense, ex quo nummo aureo promotus est. Ab 1884 ad 1888 in facultate linguarum orientalium universitatis Petropolitanae studuit. A Basilio Radlov commendatus, in expeditione ethnographica philologicaque in Siberiam et Turcestaniam orientalem missus est, ut sermones moresque nationarum Turcicarum cognosceret. Inter annos 1889 et 1892 examinavit gentes Chakassiae, Tuvae, Semireč'e, Tarbagataj, ac Xinjiang.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]