Nicolaus Hartmann (architectus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nicolaus Hartmann (architectus)
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Hartmann (architectus): imago
Nativitas: 2 Maii 1880; Fanum Sancti Mauritii
Obitus: 17 Iulii 1956;
Patria: Helvetia

Officium

Munus: Architectus
Vide etiam paginam fere homonymam: Nicolaus Hartmann (philosophus)

Nicolaus Hartmann (natus die 2 Maii 1880 et mortuus die 17 Julii 1956 Fano Sancti Mauritii) fuit architectus helveticus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius architecti scholam industrialem Lausannae frequentavit et Stutgardia architectura studuit. Ab 1903 Fano Sancti Mauritii in Valle Eniatina pagi Grisoniae operam dedit. Nonnulla aedificia Fani sancti Mauritii et in aliis urbibus Eniatensibus et Grisoniae construxit, specialiter domum administrationis Ferriviae Raeticae Curia Raetorum situm et stationes ferriviae.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Deversorium La Margna, Fano Sancti Mauritii, 1906–07
  • Domus Ferriviae Raeticae, Curia, 1907-10[1]
  • Museum Eniatinense, Fano Sancti Mauritii, 1908
  • Museum Segantini, Fano Sancti Mauritii, 1908
  • Lyceum Alpinum, aedificium novum, Zuses, 1912–13
  • Deversorium Castell, Zuses, 1912–13
  • Electrificina Büdemji, Küblis, 1921–22
  • Statio ferriviaria Bernina Suot, Pesclavio, 1922
  • Statio ferriviae Alpis Grüm, Pesclavio, 1923
  • Statio ferriviae Bernina–Hospicium, apud transitum Berninae, Pesclavio, 1925
  • Electrificina Palü, Pesclavio, 1927[2]
  • Statio ferriviae, Fano Sancti Mauritii, 1927

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Isabella Rucki: Nicolaus Hartmann (jun.). In: Architektenlexikon der Schweiz – 19./20. Jahrhundert, Basilea 1998
  • Martinus Risch: Nicolaus Hartmann. In: Das Werk, tomus 43, 1956, Turego, pag. 180

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]