Latinitas nondum censa

Nicolaus Gumilëv

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Nicolaus Gumilëv
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Gumilëv: imago
Nativitas: 3 Aprilis 1886; Cronstadium
Obitus: 26 Augusti 1921; Petropolis
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica

Nicolaus Stephani filius Gumilëv (Russice Николай Степанович Гумилёв, tr. Nikolaj Stepanovič Gumilëv; 15 Aprilis 188626 Augusti 1921) fuit poeta atque interpres et criticus litterarius Russicus.

Anno 1902 primo versus suos in lucem edidit. Annis sequentibus nonnullos libros versuum publicavit. Creatura eius poetica initio ad symbolismum pertinebat, dein autem Gumilëv unus e conditoribus acmeismi (motus poetici symbolismo opponentis) factus est. Anno 1910 Annam Achmatovam uxorem duxit (eacum Leonem filium genuit), cuius maritus ad annum 1918 manebat. Annis 19101911 et 1913 expeditiones duas ad Africam perfecit. Tempore primi belli mundani miles equitus voluntarius fuit. Anno 1918 Petropolim revenit. Res novas Octobres non accepit, anno 1921 ut particeps conspirationis contra revolutionem supplicio pyroboli affectus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Gumilëv spectant.


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!