Latinitas nondum censa

Nicolaus Gamaleja

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nicolaus Gamaleja
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Gamaleja: imago
Nativitas: 5 Februarii 1859; Odessa
Obitus: 29 Martii 1949; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Officium

Munus: Medicus, biologus, virologist

Memoria

Laurae: Stalin Prize, Order of Lenin, Order of the Red Banner of Labour
Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Nicolaus Theodori filius Gamaleja (Russice Николай Фёдорович Гамалея, tr. Nikolaj Fёdorovič Gamaleja; Ucrainice Микола Федорович Гамалія, tr. Mykola Fedorovyč Hamalija; Odessae natus die 5 [17] Februarii 1859, Moscuae mortuus die 29 Martii 1949) fuit medicus, microbiologus et epidemiologus Ucrainicus Russicus et Sovieticus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Gamaleja, filius praefecti militum dimissi et nepos medici, anno 1880 in Universitate Novae Russiae et anno 1883 in Academia Militari Medica Petropolitana studia sua complevit, postquam Odessae in valetudinario laborare incepit. Anno 1885 Lutetiam venit, ubi in laboratorio Ludovici Pasteur rabie et methodis creandi vaccinorum studebat. Annum post Odessam rediit, in qua urbe cum Elia Mečnikov laboratorium condidit, ubi usum vaccinorum explorabat. Anno 1892 dissertationem de cholera pro gradu doctoris defensit. Annis ab 1899 ad 1908 instituto bacteriologiae Odessae praefuit, contra epidemias pugnans. Ab anno 1912 Petropoli colebat, ubi usque ad annum 1928 fuit praefectus instituti vaccinationis contra variolam (in honorem Ienneri nominati). Incepto methodoque eius, vaccinatio totalis contra variolam anno 1918 Petropoli perfecta est, anno sequenti in tota Russia Sovietica introducta. Ab anno 1930 ad annum 1938 Gamaleja fuit praefectus scientificus Instituti Epidemiologiae et Microbiologiae Centralis Moscuensis (quod nunc in eius honorem vocatur). Ab anno 1938 ad finem vitae suae fuit professor cathedrae microbiologiae Instituti Medici Moscuensis Secundi, et ab anno 1939 fuit praefectus laboratorii Instituti Epidemiologiae et Microbiologiae Academiae Scientiarum Medicarum URSS. Ab anno 1940 socius honoratus Academiae Scientiarum URSS, anno 1943 Praemio Staliniano ornatus, anno 1945 socius ordinarius Academiae Scientiarum Medicarum URSS electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Gamaleja spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия