Nicolaus Dimitrov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nicolaus Dimitrov
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Dimitrov: imago
Nativitas: 30 Septembris 1972; Scupi
Patria: Respublica Macedonia Septentrionalis

Officium

Officium: Legatus
Munus: Legatus, Politicus

Consociatio

Nicolaus Dimitrov seu litteris Cyrillicis Никола Димитров (Scupis natus die 30 Septembris 1972) est legatus et politicus Macedoniae.

Nicolaus Dimitrov alumnus est universitatis Scupiensis et collegii Regalis apud Cantabrigienses, ubi iuribus internationalibus studuit. Iuris consultus ergo apud ministerium rerum externarum Macedonicum ab anno 1996 operam dedit, ab anno 2000 sub titulo ministri vicarii. Anno 2002 legatus apud Civitates Foederatas Macedonum factus est, seriei secundus (praecessore Ljubica Acevska) omniumque proxenorum eo tempore Vasingtoniae merentium iuvenissimus. Ab anno 2009 usque in 2013 Hagis Comitum legatus est iuxta regimen Nederlandicum. Inde apud Germaniam mitti frustra volens, apud Russiam ire nolens, in patriam rediit, ubi die 31 Maii 2017 minister a rebus externis selectus est, primo ministro Zoran Zaev.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]