Nestor Ambodic

E Vicipaedia
Wikidata Nestor Ambodic
Res apud Vicidata repertae:
Nestor Ambodic: imago
Nestor Ambodic: imago
Nativitas: 27 Octobris 1744; Vepryk
Obitus: 24 Iulii 1812; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Nestor Maximi filius Maximovič-Ambodic vel Maximowitsch-Ambodick (Russice Нестор Макси́мович Максимо́вич-Амбодик), anno 1744 natus annoque 1812 Petropoli mortuus, fuit medicus et botanista Russicus. Pater obstetriciorum Russicorum interdum nominabatur. Nomen Latinum Ambodic (i.e. ambo dic) cepit, cum patronymicum eius idem esset, ut nomen familiare (Maximi filius Russice Maximovič dicitur).

Vita[recensere | fontem recensere]

In pago Veprik, tunc legionis Gadiacensis Exercitus Zaporoviensis Cosacici Imperii Russici et nunc districtus Gadiacensis regionis Poltavensis Ucrainae, in familia sacerdotis natus, Kioviae (in Academia Mohileana) et Argentorati educatus, Petropoli multos annos laborabat permultosque libros edidit.

Opera nonnulla[recensere | fontem recensere]

Libri emblematum a Nestore Ambodic compositi pagina

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Nestorem Ambodic spectant.
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия