Neophytus (patriarcha Bulgariae)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Neophytus (patriarcha Bulgariae)
Res apud Vicidata repertae:
Neophytus (patriarcha Bulgariae): imago
Neophytus (patriarcha Bulgariae): imago
Neophytus (patriarcha Bulgariae): subscriptio
Neophytus (patriarcha Bulgariae): subscriptio
Nativitas: 15 Octobris 1945; Serdica
Obitus: 13 Martii 2024; Military Hospital (Sofia)
Patria: Bulgaria
Nomen nativum: Симеон Николов Димитров

Memoria

Sepultura: St Nedelya Church

Sua Sanctitas Neophytus (Bulgarice Неофит, tr. Neofit), cuius nomen saeculare est Simeon Niсolai filius Dimitrov (Bulgarice Симеон Николов Димитров, tr. Simeon Nikolov Dimitrov; natus 15 Octobris 1945; mortuus die 13 Martii 2024) fuit monachus-sacerdos Bulgaricus orthodoxus, episcopus, olim metropolita dioecesis Sexantapristae, nunc Metropolita dioecesis Serdicae et Patriarcha Ecclesiae Orthodoxae Bulgaricae.

Natus est Serdicae in urbe die 15 Octobris anni 1948. Annis ab 1959 ad 1965 seminarium Serdicense frequentabat et magna cum laude absolvit. Ab anno 1967 studiis theologicis orthodoxis in Academia Spirituali Clementis Achridensis (quae nunc est facultas theologiae Universitatis Serdicensis) incumbebat. Postquam anno 1971 studium suum ibi complevit, ad annum 1973 in Academia Spirituali Moscuensi educabatur.

Anno 1975 vota monastica nuncupavit nomen Neofit vel "Neophytum" accipiens. Anno 1976 in Archimandritam provectus est. Ab anno 1981 ad annum 1985 officium Protosyncelli in metropolia Serdicae administrabat. Mense Decembri 1985 in ecclesia cathedrali Serdicensi "Sancti Alexandri Nevensis" episcopus titularis "Leucenus" ordinatus est.

A die 24 Martii anni 1994 Metropolita Durostorensi et Cherveni electus est. Anno 2001 titulo honorario Metropolita dioecesis Sexantapristae ordinatus est.

Die 24 Februarii anni 2013 electus et inthronizatus est caput Ecclesiae Orthodoxae Bulgarorum, titulum Patriarchae Bulgarorum et Metropolitae Serdicae habens.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Neophyto in situ patriarchatus (Bulgarice)