Jump to content

Neoexpressionismus

E Vicipaedia
Basilii Ryabchenko Conclave rubrum I (1989).
Marci Lüpertz Der gestürzte Krieger, aes (1995).
Basilii Ryabchenko Daphne, oleum in Leinwand,? 200 × 150 cm (1989).

Neoexpressionismus est modus picturae et sculpturae modernisticae maturae vel postmodernae quae annis 1970 exeuntibus florere coepit. Neoexpressionistae aliquando transavanguardici et iuvenes feri appellabantur. Magnae huius motus artis proprietates sunt subiectivitas acris atque asperrima materiarum tractatio.[1]

Neoexpressionismus contra artem conceptualem et artem minimam annorum 1970 exortus est. Neoexpressionistae res quae agnoscantur, sicut corpus humanum (quamquam aliquando modo abstracto), aspere et animi motu violenter pingere coeperunt, saepe coloribus vividis utens. Aperte moti sunt a pictoribus expressionisticis Germanis, inter quos Amilius Nolde, Maximus Beckmann, Georgius Grosz, Ernestus Ludovicus Kirchner, Iacobus Ensor, Eduardus Munch. Eorum inclinationes coniunctae sunt cum Americana abstractionis lyricae pictura annorum 1960 et 1970, motu The Hairy Who Sicagi condito, Schola Figurativa Regionis Sinuosae annorum 1950 et 1960s, expressionismo abstracto ipso, Pictura Novae Imaginis, et antecessoribus in motu Pop Painting appellato.[2]

Neoexpressionismus in orbe terrarum

[recensere | fontem recensere]

Africa Australis

[recensere | fontem recensere]

Britanniarum Regnum

[recensere | fontem recensere]

Civitates Foederatae

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Transavanguardia.

Nexus interni

  1. Chilvers & Glaves-Smith 2009: 503.
  2. Chilvers & Glaves-Smith 2009: 503-504.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]