Jump to content

Nenndorfium (circulus Widmundensis)

E Vicipaedia
Wikidata Nenndorfium (circulus Widmundensis)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 53°35′23″N 7°26′2″E
Numerus incolarum: 762
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Widmundensis, Holtriemum

Geographia

Superficies: 6.86 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Nenndorfium (circulus Widmundensis): Situs
Nenndorfium (circulus Widmundensis): Situs

Nenndorfium[1] (Theodisce et Sagterlandice Nenndorf; Saxonice Nenndörp) est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Widmundensis. Cum aliis parvis communibus se ad Holtriemum commune generale coniunxit.

Nenndorfium olim pars Frisiae Orientalis fuit, tum annis 1744 ad 1806 ad Borussiam pertinuit. Deinde ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Nenndorfium Regno Hannoverano traditum est, quod post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Nenndorfium pars novi Circuli Widmundensis factum est, qui circulus autem annis 1977 usque ad 1980 dissolutus erat. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Tum multi perfugae e regionibus a Polonia et Russia occupatis hanc in hanc regionem venerunt. Anno 1972 Nenndorfium pars Holtriemi communis generalis factum est. Hodie multi perigrinatores refectionis causa in commune veniunt.

  1. ↑ Germanica toponyma cum suffixo -dorf plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-dorfium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ensdorfium, Burgdorfium, Altdorfium, Oberndorfium, Rebdorfium, Schenckendorfium, Wilhelmersdorfium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nenndorfium spectant.