Nectanebos II

E Vicipaedia
(Redirectum de Nectanebo II)
Nectanebi II protome (Museum Bellarum Artium Lugdunense)

Nectanebos II[1] (Aegyptie: Nachthorheb - "Virtus Hori") fuit ultimus ex ipsorum Aegyptiorum gente pharao, 30 dynastiae, ab annis 360 ad 343 a.C.n.. Mercennarios Graecos Agesilao Chabriaque ducibus stipendiavit et ita parumper regnum stabilivit. Persis Aegyptum iterum invadentibus terga dedit et in Aethiopiam sese recepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Latine Nectenebis, -idis a Cornelio Nepote appellatur (Chabrias II,1 et Agesilaus VIII,6), vel Nectanabis in nonnullis manuscriptis. Graece Νεκτανεβώς a Diodoro Siculo (XV,92,4) et Νεκτάνεβις a Plutarcho (Agesilaus 37-39).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Symbola de 'Nectanebo II' apud livius.org (Anglice)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nectanebon II spectant.


Antecessor:
Teos
Pharao
360-343
Successor:
Artaxerxes III (rex Persarum)

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!