Necessitas conceptualis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Necessitas conceptualis in logica modali est proprietas certitudinis qua res per descriptionem certam praebita fit; per necessitatem conceptualem fit si, et solum si, e significatione descriptionis tantum fit. Si homo caelebs est, exempli gratia, per necessitatem conceptualem necesse est eum uxorem non duxisse, quia significatio vocabuli caelibis eum sic esse determinat. Est invicem necessitas metaphysica, quae est certitudo non e significatione descriptionis, sed per facta in mundo descripto determinata. Benedictus de Spinoza hanc fidem suasit.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Samuel Newlands, "Notes to Spinoza's Modal Metaphysics," Stanford Encyclopedia of Philosophy (2013).
stipula Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!