Nearchus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Nearchus Cretensis, Androtimi ex urbe Latone Cretae filius sed Amphipoleos incola, fuit praefectus earum Alexandri Macedonis navium quae ab ostiis Indi ad ostia Euphratis vectae sunt et auctor operis hodie deperditi de hac navigatione.

Nearchus in nuptiis Macedonum et Persarum anno 324 a.C.n. filiam Mentoris et Barsinae (nomine hodie ignoto) duxit. In convivio Alexandri Magni novissimo anno 323 a.C.n. interfuit. Quo mortuo Nearchus Heraclem ut successorem regni proposuit, frustra. Fuit postea sectator praecipue Antigoni; iussu Antigoni, Demetrio Poliorcetae adfuit anno 312 a.C.n. in proelio iuxta Gazam commisso. Annis insequentibus nihil scitur de rebus gestis Nearchi.

Opera[recensere | fontem recensere]

Fontes de vita Nearchi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) i.544 (vol. 2 pp. 269-272)
  • H. Berve in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~)
  • "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 77, p. 406
  • Fridericus Dübner, Carolus Mullerus, edd., Arriani Anabasis et Indica; reliqua Arriani et scriptores de rebus Alexandri Magni; Pseudo-Callisthenis historia fabulosa (Parisiis: Didot, 1846) Textus fasc. 2 pp. 58-71 (vide pp. 428-441 versionis archive.org) (Graece, Latine)
  • Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. 133. Kommentar (1930) pp. 445-468
  • Paul Pédech, Historiens compagnons d'Alexandre (Lutetiae: Les Belles Lettres, 1984) pp. 159-214
  • W. W. Tarn, Alexander the Great. Vol. 2: Sources and studies (Cantabrigiae, 1948)
  • W. Tomaschek, Topographische Erlâuterung der Küstenfahrt Nearchs vom Indus bis zum Euphrat (Sitzungsberichte der kaiserlichen Akademie der Wissenschaften in Wien, phil.-hist. Kl. vol. 121 no. 8). Vindobonae, 1890 (Textus apud Google Books)