Latinitas nondum censa

Rem crudelem

E Vicipaedia
(Redirectum de Ne nos eius tangeret)
Jump to navigation Jump to search

"Rem crudelem" incipit bulla papae Innocentii III de martyrio Petri de Castro Novo die 10 Martii 1208 missa. Textus a Petro Vallium Cernaii monacho in Historia Albigensi citatur.[1] Eodem tempore papa bullam "Ne nos eius tangeret" misit "Narbonensi, Arelatensi, Aquensi et Viennensi archiepiscopis eorumque suffraganeis".[2]

Consilium Innocentio III dederunt, secundum Guillelmum de Tudela in carmine cuius titulus est Canso de la Crosada, Arnoldus Amalricus abbas Cisterciensis et Milo legatus pontificalis e.ls dotze cardenals ("et duodecim cardinales"); Romae eo tempore fuerunt archiepiscopus Tarraconensis episcopique Leridensis, Barcelonensis, Magalonensis, Pampelunensis, Burgorum et Tarazonae, necnon Pontius de Mela regis Navarrae legatus.[3] Secundum Petrum Vallium Cernaii monachum consilio adfuerunt Fulco Tolosanus episcopus et Navarrus episcopus Cosoranensis.[4]

Ab hoc consilio et e praeceptis huius bullae orta est Expeditio sacra in Albigenses.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Petrus Vallium Cernaii monachus, Historia Albigensis viii.55-65.
  2. PL vol. 215 col. 1354-1361
  3. Canso de la Crosada 5-7.
  4. Petrus Vallium Cernaii monachus, Historia Albigensis 67; sed a nonnullis creditur Fulconem et Navarrum Romam serius profectos.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A. Villemagne, Bullaire du bienheureux Pierre de Castelnau no. 74

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.