Natalicia Herodis Antipatri

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Saltatio Salomae" a Benotio anno 1461/1462 picta
"Natalicia Herodis" a Philippo Lippi medio saeculo XV picta (e serie de vita Ioannis Baptistae in ecclesia cathedrali Pratensi confecta)

Natalicia Herodis Antipatri plenius in evangelio Marci, brevius in evangelio Matthaei narrantur. Ibi filia Herodiadis (uxoris Herodis Antipatri), ea ut videtur cui nomen Salome a Iosepho adsignatur, coram Herodem socrum suum saltaverit.[1] Textus Marci sic habet:

Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: "Pete a me, quod vis, et dabo tibi." Et iuravit illi multum: "Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei." Quae cum exisset, dixit matri suae: "Quid petam?" At illa dixit: "Caput Ioannis Baptistae." Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: "Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae." Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere; et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae (Evangelium secundum Marcum 6.21-28).

Textus Matthaei sic legitur:

Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi, unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset. At illa, praemonita a matre sua: "Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae." Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari misitque et decollavit Ioannem in carcere; et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae (Evangelium secundum Matthaeum 14.6-11).

Natalicia Herodis, saltatio Salomae, caput Ioannis Baptistae in disco iacens, saepissime a pictoribus recentioribus evocantur.

Herodias e serie picturarum monochromaticarum de vita Ioannis Baptistae ab Andrea Sartio facta
"Saltatio Salomae" a Simone Boguszowicz saeculo XVII ineunte picta

Notae[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.