Jump to content

Natalia Alexii filia

E Vicipaedia
Wikidata Natalia Alexii filia
Res apud Vicidata repertae:
Natalia Alexii filia: imago
Natalia Alexii filia: imago
Nativitas: 22 Augusti 1673; Moscua
Obitus: 18 Iunii 1716; Petropolis

Memoria

Sepultura: Ecclesia Annuntiationis Laurae Sancti Alexandri Nevensis Petropolitanae

Natalia Alexii filia (Russice Наталья Алексеевна, 22 Augusti anno 1673 Moscuae nata et 18 Iunii anno 1716 Petropoli mortua, fuit principissa Russica, Petri Magni soror carissima, Alexii tzaris et Nataliae Naryškinae filia. Alexium nepotem et Petrum filium eius educabat. Martham coniugem novam Petrus primo in domum sororis collocavit.

In Petropoli domus eius in insula Crucis ab anno 1708 fuit. Gatschinam Petrus ei anno 1712 donavit.

Theatro ab anno 1706 operam dabat et fortasse ipsa aliquot fabulas scaenicas composuit (Comoediam de sanctam Catharinam, Chrysanthem et Dariam, Caesarem Ottonem, Sanctam Eudociam). Sed res nos satis certa est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Deutsche Biographie