Nasalizatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nasalizatio in phonetica est sonus velo depresso factus, ut aer per naso effugiat cum sonus per os pronunciatur. Eximius sonus nasalis est [n]. Nasalizatio in Abecedario Phonetico Internationali per diacriticum tilde (~) supra signum soni nasalizaturi impositum indicatur: [ã] est sonus nasalizatusa qui [a], et [ṽ] est sonus nasalizatus qui [v] valet. Subscriptum [ą], diacriticus obsoletus, ogonek appellatus, iam in textibus videtur, praecipue ubi vocalis notas tonorum fert quae se tilde superscripto interponere potest. Exempli gratia, [ą̄ ą́ ą̀ ą̂ ą̌] facilius in plurimis fontibus leguntur quam [ã̄ ã́ ã̀ ã̂ ã̌]. Nasales vocales et consonantes (praecipue [m], [n], [ŋ]) in variis linguis audiuntur.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carignan, Christopher. 2013. When nasal is more than nasal: The oral articulation of nasal vowels in two dialects of French. Urbanae-Champaign: University of Illinois.
  • Durand, Marguerite. 1953. De la formation des voyelles nasales. Studia Linguistica 7:33–53.
  • Ladefoged, Peter, et Ian Maddieson. 1996. The sounds of the world's languages. Oxoniae et Cantabrigiae Massachusettae: Blackwell Publishers. ISBN 0631198148, ISBN 0631198156.