Nam miranda canunt sed non credenda poetae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Nam miranda canunt sed non credenda poëtae" est versus proverbialis de falsis rebus in poësi cantatis. Haec verba in serie Distichorum Catonis comprehenduntur.[1] Citatio interdum primis verbis mutatis reperitur, Admiranda canunt sed non credenda poëtae.

Exstat de eadem re proverbium Graece expressum Πολλὰ ψεύδονται ἀοιδοί, Soloni attributum, in Aristotelis Metaphysicis sine nomine auctoris relatum.[2] Latine in versionibus Aristotelianis sonat: Poëtae multa mentiuntur. Proverbium Graecum aut explicatur aut originem confitetur in versibus Hesiodi, qui in Theogonia somnium suum enarrat de Musis. Deae vatum inspiratrices talia proclamant:

ἴδμεν ψεύδεα πολλὰ λέγειν ἐτύμοισιν ὁμοῖα,
ἴδμεν δ᾽, εὖτ᾽ ἐθέλωμεν, ἀληθέα γηρύσασθαι[3]

Quae verba sic Latine vertit F. S. Lehrs: "Scimus falsa multa dicere veris similia: scimus autem, quando voluerimus, vera loqui."[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Disticha Catonis 3.18
  2. Aristoteles, Metaphysica 983a3
  3. Hesiodus, Theogonia 28-29
  4. F. S. Lehrs, Fridericus Dübner, edd., Hesiodi Carmina (Lutetiae: Didot, 1840) p. 1

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.