Naja haje

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Aspis (discretiva)

L14cobra.jpg

Classis : Sauropsida 
Ordo : Squamata 
Subordo : Serpentes 
Familia : Elapidae 
Genus : Naja 
Species : N. haje 
Naja haje 
(Linnaeus, 1758)  
Conservationis status
NE

Non censa (IUCN 3.1)
Territorium
Egyptian cobra range.svg
     Habitationes Najae haje

Naja haje est species serpentium venenatarum familiae Elapidarum, quae in Africa septentrionali mediaque habitat. Creditur eadem esse quae aspis (Graece ἀσπίς) antiqua.[1]

Gaius Plinius Secundus in Naturali historia plura de aspidibus dicit, ut in locis sequentibus:

vulgatum est […] colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio praeterquam si confestim partes contactae amputentur.[2]

[…]

de aspide miraculum Phylarcho reddatur. is enim auctor est, cum ad mensam cuiusdam veniens in Aegypto aleretur adsidue enixa catulos, quorum ab uno filium hospitis interemptum, illam reversam ad consuetudinem cibi intellexisse culpam et necem intulisse catulo nec postea in tectum id reversam.[3]

[…]

Aspides percussos torpore et somno necant, omnium serpentium minime sanabiles. sed venenum earum, si sanguinem attigit aut recens vulnus, statim interemit; si inveteratum ulcus, tardius. de cetero potum quantalibet copia non nocet, non enim est tabifica vis; itaque occisa morsu earum animalia cibis innoxia sunt. cunctarer in proferendo ex iis remedio, ni M. Varro LXXXIII vitae anno prodidisset aspidum ictus efficacissime sanari hausta a percussis ipsorum urina.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christian Hünemörder et Jan N. Bremmer, "Snake", in Brill’s New Pauly (2006).
  2. Plinius, 8.85.
  3. Plinius, 10.207.
  4. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 29.65

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Najam haje spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Najam haje" apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity