Nabuzardan

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nabuzardan, qui saeculo VII a.C.n. ineunte floruit, fuit satelles regis Nabuchodonosoris II qui de destructione Hierosolymorum et captivitate Iudaeorum curavit. Nomen eius Hebraice נבוזראדן legitur, Graece Ναβουζαρδάν, Accadice Nabu-zēr-iddina (scil. "Nabu prolem dedit"). Titulus eius Hebraice datur sar haṭabbaḥim et Accadice titulus rab nuḥatimmê Nabu-zēr-iddina attribuitur, qui titulus "princeps macellariorum" fortasse significavit. Ita Graece scribitur ἀρχιμάγειρος, sed in aliis linguis multis, versionibus ad pedem litterarum reiectis, "princeps exercitús" vel similiter.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]