Jump to content

NML Cygni

E Vicipaedia
Imago realis NML Cygni, stellae maximae quae nunc nota est.

NML Cygni est stella supergigantea rubra in constellatione Cygni sita. Creditur esse maxima stella quae nunc nota est, diametro fere ter milliens latiore quam Sol, sive fere quattuor miliardis chiliometrorum. Hoc maius est quam distantia inter Solem et Uranum.[1] Haec duplo maior est quam VY Canis Majoris, quae priorem recordum tenuit, quae inter 1400 et 1500 vicibus latior est quam Sol.[2]

Fere trecentiens milliens clarior est quam Sol, sed valde obscura est quia pulvere obscuratur. Etiam multo frigidior est quam multae aliae stellae notae. Stella plus quam quinque milia annos luce mensos distat, et eius massa est dumtaxat viciens quinquiens maior quam Sol.[3]