Mythologia in fabulis Teen Wolf

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Lycaon in lupum mutatus a Iove. Haec fabula Graeca incorporatur in mythis de Teen Wolf.

Mythologia in fabulis Teen Wolf monstra et alia entia supernaturalia in Teen Wolf serie televisifica comprehendit, quae Galfridus Davis auctor in historiis seriei se e permultis orbis terrarum mythologiis cepisse dicit.

Loci[recensere | fontem recensere]

Cippus arboris, similis ad nemeton in Teen Wolf

Historiae de Teen Wolf sunt in vico ficticio Beacon Hills (scil. Latine: Colles Pharinae) in parte septentrionale Californiae iacente.

Amnes Tellurici[1][recensere | fontem recensere]

Fluxus oneris electrici qui per toto orbe terrarum amnis Telluricus vocatur. In historiis de Teen Wolf, hi amnes vim magicam ferent, et ad cruces amnium strenuissima est magia. Vico Beacon Hills sunt nonnullae cruces horum amnium, et ob hanc causam supernaturale in Beacon Hills' floret.

Nemeton[recensere | fontem recensere]

Nemeton est cippus relictus arboris sacri, quercûs antiquissimae in finibus familiae Hale, apud quod druidae sacrificia offerebant. Nemeton ipse situs est supra crucem multorum amnium Telluricorum. Cippus magiam absorbet et eam sparget, et ob hanc causam entia supernaturalia ad vicum Beacon Hills trahuntur.

Personae[recensere | fontem recensere]

Tyler Hoechlin histrio agit personam Theodericum alpham cuiusdam gregis lycanthroporum. Betas gregis ipse mordet.

Druides[recensere | fontem recensere]

In fabulis de Teen Wolf, druides sunt philosophi hodierni qui mores et scientiam antiquorum Celtarum colent. In vico Beacon Hills, druis clarus est Alanus Deaton veterinarius. Alanus druis est quoque magister lycanthropis, quibus docet de supernaturale et auxilium dat. Sed sunt aliquando druides maligni, una ex quibus videtur in serie tertia.

Lycanthropi[recensere | fontem recensere]

Lycanthropi sunt personae principales in historiis seriei. Lycanthropi sunt versipelles qui voluntate vim et sensus luporum obtinent, sed cum luna plena lupus internus reget mentem lycantrhopi. Lycanthropi sunt maxime strenui, se magice curare possunt, et ungulas acutas ex digitis crescunt.

Primi lycanthropi fuerunt homines a Iove damnati, quia carnes malas deo sacrificaverunt (ut in Graeca fabula de Lycaone). Isti ad druides fuerunt, et auxilium eis peterunt.

Duces lycantrhoporum sunt alphae, et eis sunt oculi rubri. Solus morsus alphae cuiusdam potest aliquod in lycanthropum mutare. Betae sunt lycanhtropi secundarii, quibus sunt oculi flavi. Debiliores quam alphae sunt, sed quidem potentiores quam homines. Si lycanthropus vitam innocentem ferat tum oculi caerulei nec flavi sint. Modo luporum, lycanthropi sunt gregarii. Grex lycanthroporum familia videtur; et inter se amicitiam solidaritatemque fraternalem, curam mutuam et fidelitatem alphae colent. In serie sunt nonnulli lycanthroporum greges:

  • Grex Hale, ducta primo a Petro et tunc a Theoderico (A: Derek). Betae gregis sunt Isaacus (qui ad Scottum defecit), Jackson (qui abest), Erica et Boyd.
  • Grex Scotti McCall. Scottus gregem cum versipellibus et hominibus habet: Gulielmus (A: Liam) verus beta Scotti et Isaacus (defectus) sunt lupi; Malia et Kira sunt versipelles alii; Allisona, Stiles et Mason sunt homines; et Lydia est mulier ululans.
  • Gregi Alpharum, a Decualione ducta, insunt gemelli Ethan et Aiden, Kalia et Ennis.
  • Grex Buddhista. Lycanthropa alpha est Satomi, mulier Iaponiae, et socia Scotti.

Versipelles[recensere | fontem recensere]

Versipelles sensu stricto sunt homines qui formam propriam voluntate mutant. Lycanthropi sunt unus ex generibus versipellium in universo de Teen Wolf. Sunt etiam versipelles cum potestatibus et vi animalium aliorum:

  • Cerberus (A: Hellhound), est canis inferni et custos mortuum. Cerberus ortus est in mythologia Graeca. His in fabulis est Cerberus versipellis igneus qui pugnat quos mortuos pertubant. Vigil Iordanus Parish est cerberus in serie. Oculos cerberi fulgent aurantios.
  • Chimaera sunt aut ille qui partes duorum versipellium in se tenet aut ille quo sunt potestates aliae novae. Ut Cerberus, chimaera ortae sunt in mythologia Graeca. Sunt chimaerae: Theodorus Raeken, Masonus Hewitt, et Corey Bryant.
  • Kanima est persona in fabulis mythicis Americae Meridionalis. Hac in serie, kanima est lycanthropus sicarius cuius anima atra est, et voluntatem propriam caret. Kanimarum mentes rectae sunt ab alio, ultionis causa. Kanimae lacertiformes viduntur, cum cauda venenosa. Licet kanimae licanthropi esse si amorem verum habeant. Jackson Whittemore est kanima et tunc fit lycanthropus.
  • Versipellis coiotes (A: Werecoyote) est simul lycanthropus, sed ferior et solitarius. Habent isti etiam oculos flavos aut caeruleos. Malia Halte est una ex his versipellibus.
  • Versipellis iaguaris (A: Werejaguar). Singula versipellis iaguaris est, Katherina Argent amita Allisonae, quam Petrus Hale laceravit sed vero non moruit. Corpus laceratum nocte ducitur in templum Aztecorum et ibi mulier in versipellem iaguarem mutat. Versipellis iaguaris potestatem supra berserkeros habet, atque eos creare potest.
  • Versipellis leoninus (Theodisce: Löwenmensch) est hybridus inter lycantrhopum et leonem.
  • Versipellis vulpinus (Iaponice: Kitsune) est is qui in se spirictum vulpis habet. Re vera non in vulpes mutare potest, sed hic versipellis vim spirictuum ducent. Spirictus vulpini sunt praestigiatores, quos non potest credere sempre. Versipelles vulpini videtur immortales.

Supernaturales alii[recensere | fontem recensere]

Vir in habitu berserkeri seriei quartae.

In universo de Teen Wolf insunt supernaturales qui non mutant, ergo non licet eos versipelles veros appellare.

  • Mulieres ululantes[2] (A: Banshee) praenuntiae mortis, secundum historias mythologicas Hibernicas. Istae visiones futurum haud vident, sed saepe sonos et clamores mortuum sentiunt. Mulieres dormientes, possunt ambulare ad cuiusdam locum cadaveris recentioris. Lydia Martin est clara mulier ululans in serie.
  • Berserkeri[3] (A: Berserkers) sunt pugilatores strenuissimi cum ossibus ursorum protecti. Berserkerii veri sunt in res gestae historicae viccingorum atque in mythis gentium priscarum Germanicarum. In Teen Wolf creati sunt berserkeri supernaturales in templo ruinoso Aztecorum deo Tezcatlipoca dicato.
  • Equites phantasmae[4] (A: Ghost riders) sunt Agmine Sancto similes. Equites phantasmae fulgures tempestatibusque vehuntur, et is qui eos videat rapturus erit ab equitibus. In historiis de Teen Wolf, equites ducent raptatos in vacuum mysthicum oblivionis, sed amor verus potest hominem ex oblivionis revocare.
  • Bestia Gabalitana, lycanthropus ferus qui venatus est in Francia saeculo XVIII, sed redivivus est.

Plantae[recensere | fontem recensere]

Aconitum variegatum: flos dicta "clades luporum" quae in Teen Wolf venenosa est contra lycanthropos.

Druides et alii homines qui in supernaturale credunt (sed haud ipse supernaturales) plantas nonnullas utuntur. Saepe plantae videtur magicae etiamsi inoquae sunt hominibus. Duae sunt plantae utilissimae: flores aconitae et arbor sorbus.

  • Aconitum est genus florum, quorum species flavae et purpureae sunt venenosae lycanthropis. Usus aconiti venenosus videtur in fabula de Medea, quae aconitum in vino immersit et Theseum venenandum conata est. In Teen Wolf, venatores saepe pulvus aut liquidus aconitorum (quod vocant "Clades luporum", A: wolfsbane) contra lycanthropos utuntur.
  • Sorbus est genus arborum, et sunt sorbi in mundo de Teen Wolf magici arbores. Cum cineris aut pulveribus lignorum druides et homines (sed non supernaturales) circulos protectivos contra versipelles create possent.
  • Viscum est planta parasitica a druidibus collecta cuius fructus albi sunt venenosi lycanthropis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Historia Danica Scriptorum a Societate Hafniensi Bonis Artibus dedita, 1747
  4. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus interni