Mustum conditum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Mustum (discretiva)

Mustum conditum est sucus uvarum nuper pressus, aut pasteurizatus aut conditus ut inermis maneat et sic venundetur. Romani mustum ad potandum variis modis condebant. Ita explicetur in Geoponicis, opere de re rustica Florentini citato:

Ut mustum statim sit usui: In metretam musti heminam aceti dulcescentis coniice, et post triduum purum erit ...
Quomodo mustum toto anno servandum: ... Mustum quod ex uvis sponte destillat antequam calcentur, quod prochyma vocant, eodem die in vas intra et extra picatum conde, ita ut ad medietatem vasa impleantur, et operculo addito diligenter gypso obline. Ad multum enim tempus mustum dulcissimum permanet. -- Multo vero magis conservabitur, si vasculum pellicula obturatum et conclusum in puteum ad dies triginta demittatur, propterea enim quod non effervescit semper mustum erit. -- Si quis autem leniter calcaverit uvas, ita ut non premantur, etiam hoc ipsum mustum durabile habebit. -- Alii in vetera vasa vetere vino olim plena mustum infundunt. -- Quidam vas intra et extra picatum, velut dictum est, in puteum demittunt, ut labra tantum superemineant; quod experientia optimum esse constat. -- Alii in arenam humidam vas defodiunt. -- Alii super vas vinaceis obrutum arenam humidam accumulant. -- Alii in vas non picatum mustum condunt, et nitro Alexandrino tuso adiecto in umbra reponunt.
– -, Geoponica 6.15-16
– convertit Ianus Cornarius; emendavit Petrus Needham
Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!