Muslim Nisaburensis

E Vicipaedia
Nomen Muslim Nisaburensis in calligraphia Arabica scriptum.
Frons Sahih Muslim.

Muslim Nisaburensis[1] (litteris Arabicis مسلم نیشاپوری Muslim Nīshāpūrī)[2] (post annum 815, fortasse 821 natus; mortuus mense Maio 875) fuit eruditus Islamicus, praecipue generis muhaddith ('eruditi hadit'). Auctor erat Sahih Muslim, collectionis verborum facinorumque Mahometi, quae una e sex maioribus collectionibus hadit in Secta Sunnitica est, una praeterea e binis praestantibus maximeque genuinis (sahih) collectionibus habita, cum Sahih al-Bukhari, collectione a Mahometo Buchario composita.

Muslim dicitur Nisaburi in oppido provinciae Khorasan? in caliphatu Abbasidarum (in hodierna Irania septentrionali orientalique) ortus esse. Rerum gestarum scriptores de anno natali inter se dissentiunt. Muslim, post itinera in Aegyptum, Arabiam, Iraquiam, Syriam facta, cognovit et diutissime erat amicus Mahometi Bucharii, alius eruditi Islamici et editoris hadit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fraehn 1824: 410.
  2. Late Imam Muslim appellatus. Plenius Arabice أبو الحسين عساكر الدين مسلم بن الحجاج بن مسلم بن وَرْد بن كوشاذ القشيري النيسابوري. Abū al-Ḥusayn ‘Asākir ad-Dīn Muslim ibn al-Ḥajjāj ibn Muslim ibn Ward ibn Kawshādh al-Qushayrī an-Naysābūrī. Nomen patris aliquando scribitur حجاج (Ḥajjāj) pro الحجاج (al-Ḥajjāj). Nomen abavi varie scribitur كوشاذ (Kūshādh, Kawshādh), كرشان (Kirshān, Kurshān, Karshān), et كوشان (Kūshān, Kawshān).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  1. Diagramma interactiva magistorum et discipulorum Imam Muslim apud Happy Books.co.uk.