Jump to content

Musica rock

E Vicipaedia
(Redirectum de Musica rockiana)
−2 Latinitas huius paginae dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Elvis Presley carmen "Jailhouse Rock" canit.
Ericus Clapton in urbe Barcinone anno 1974 canit.
Ioanna Baez et Robertus Dylan canunt.
Iacobus Hendrix in televisione Nederlandense anno 1967 canit.

Musica rockiana,[1] vel fortasse musica rock,[2] est genus musicae quod in parte meridiana Civitatum Foederatarum circa annum 1950 exortum est. Rockistarum prodromi sive "antesignani nigritae"? fuerunt, inter quos numerantur Carolus Berry(en), Ricardulus(en), Bo Diddley(en), Fats Domino(en). Primaevum illud rock (quod voce rock 'n roll indicari solet) ex musica blues, nigritarum propria, "eque"? genere rhythm and blues vocato natum esse videtur. Cum autem ad "albicolores"? musica rock transiisset, vim etiam musicae rusticae subiit. Ab his initiis, musica rock ad totum orbem terrarum mox propagata annis paucis ita crevit, ut alia omnia musicae popularis genera numero studioque auscultantium facile superaret.

Musica rock haud facile definitur. Voce canit unus vel plures; his succinere solent citharae electricae citharaque "gravisona" ac tympanum; accedunt interdum saxophonum, tuba recta, tuba diductilis, instrumenta alia. Modorum ictus vehementior percipitur, unde in auscultantium animis vix "coercibilis" tripudiandi libido nonnumquam excitatur.

Rockistae omnium notissimi Beatles exstiterunt, nempe grex Britannorum Liverpolensium, quorum nomen ut videtur est conglutinatio a beat et scarabaeis effectum.

Carmina quae canta sunt Latina lingua

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009. Coniunctio ck in nomine adiectivo "rockian|us, -a, um" pronuntiatur ut c-sonum.
  2. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove). Vide nostram disputationem.
  3. http://www.youtube.com/watch?v=UjWPXhzZdWY
  4. http://www.youtube.com/watch?v=TeQs-TCjVtc

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Fifka, Matthias S. 2007. Rockmusik in den 50er und 60er Jahren: Von der jugendlichen Rebellion zum Protest einer Generation. Baden-Baden: Nomos. ISBN 978-3-8329-2522-2.
  • Graf, Christian, et Burghard Rausch. 2003. Rockmusiklexikon Amerika, Afrika, Asien, Australien. Francofurti: Fischer Tb. ISBN 3-596-15869-9.
  • Graf, Christian, et Burghard Rausch. 2005. Rockmusiklexikon Europa, Bd 1. Francofurti: Fischer Tb. ISBN 3-596-16428-1.
  • Graf, Christian, et Burghard Rausch. 2005. Rockmusiklexikon Europa, Bd. 2. Francofurti: Fischer Tb. ISBN 3-596-16429-X.
  • Kneif, Tibor. 1980. Sachlexikon Rockmusik: Instrumente, Stile, Techniken, Industrie und Geschichte. Reinbek bei Hamburg: Rowohlt, überarbeitete und erweiterte Ausgabe. ISBN 3-499-16223-7.
  • Kneif, Tibor. 1982. Rockmusik: Ein Handbuch zum kritischen Verständnis: Mit einem Beitrag von Carl-Ludwig Reichert. Reinbek bei Hamburg: Rowohlt. ISBN 3-499-16279-2.
  • Laufenberg, Frank, et Ingrid Laufenberg. 2002. Frank Laufenbergs Hit-Lexikon des Rock und Pop. Ullstein Tb. ISBN 3-548-36362-8.
  • Siegel, Steffen. 2010. "Ein Rockstar kommt selten allein: Das fotografische Bandportrait." In A Star Is Born: Fotografie und Rock seit Elvis Presley, ed. Ute Eskildsen et Christiane Kuhlmann, 251–256. Gottingae. ISBN 978-3-86930-192-1.
  • Staib, Klaus.2009. Rockmusik und die 68er-Bewegung: Eine historisch-musikwissenschaftliche Analyse. Hamburgi: Verlag Dr. Kovac. SBN 978-3-8300-4588-5.
  • Troitsky, Artemy. 1989. Rock in Russland: Rock und Subkultur in der UdSSR. Vindobonae: Hannibal-Verlag. ISBN 3-85445-046-X.
  • Zöller, Christa. 2000. Rockmusik als jugendliche Weltanschauung und Mythologie: Religion und Biographie, vol. 2. Monasterii: Lit, Münster. ISBN 978-3-8258-4517-9.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad musicam rockianam spectant.