Musica hiphop

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
DJ Kool Herc, generis hiphop pater late habitus, canit.

Musica hiphop, usitate tantum hiphop, est genus musicum, pars subculturae hiphop, ab elementis modi definita, sicut rappatione, curatione discorum (Anglice disk jockeying), selectione (Anglice sampling) (aut synthesi sonorum), scabie (Anglice scratching), et beatboxing. Hiphop in Bronx Meridiano Novi Eboraci decennio 198 exeunte ortum est. Nomina rap et rappatio saepe putantur synonyma hiphop, sed nomen hiphop revera omnes totius subculturae mores significat.[1]

Rappatio, nonnumquam emceeing Anglice appellata, est modus vocalis quo artifex melice fatur, verbis adsonantia numerisque portatis, usitate ad ictum instrumenti musici vel synthesizatoris. Hi ictus, paene semper tempore 4/4, cum laqueis ex aliis carminibus sublatis et ab agasone discorum (Anglice disc jockey) selectis, vel a partibus aliorum carminum a productore mutuis, fieri possunt.[2] Ictus hodierni synthesizatores, machinas tympanisticas, et greges vivos congregant. Rappatores scribere memoriaque tenere, aut verba ex tempore facere, et eorum opera a cappella aut ad adiunctionem perfungi possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Hip hop" in The Harvard Dictionary of Music (2003). Ex situ CredoReference, apud www.credoreference.com.
  2. "A database of sampled music". WhoSampled 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png