Musica discothecica

E Vicipaedia

Musica discothecica, vulgo disco, est genus musicae quod in discothecis ortum est. Nomen ad genus musicae popularis decenniis 198 et 199 ineuntibus saeculi vicensimi spectat. Musica discothecica musicam "pop" cum rhythmo rapido miscet et synthetizatris saepe utitur.

Aliqua carmina R&B decennio 198 ineunte rhythmo saltatorio et synthetizatris usa sunt. Distinctum autem genus factum non est usque ad annum 1974, cum Hues Corporation, Gloria Gaynor aliique cantores suis modis futuristicis genus expolirent. Musica discothecica fastigium suum posterioribus annis septuagenariis adepta est, cum dimidia carminum populo gratissimorum pars discothecica esset. Anno 1977 facta est pellicula Saturday Night Fever (Latine: 'Febris noctis Saturni') de quodam iuvene qui laborando mercedes suas reservat ut discothecae finibus hebdomadis adsit; pellicula erat typica sui temporis fabula, et carmina popularia a Bee Gees composita comprehendit. Id musicae genus factum est moribundum decennio 199 ineunte, quando alia genera eius locum ceperunt. Carmina aetatis discothecicae denuo popularia decennio 200 facta sunt, cum populi nostalgiam culturae decennii 198 sentirent.

Maiores musici discothecici[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!