Musica Insularum Australium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Musica Insularum Australium est musicae aliarum Polynesiae Francicae insularum simillima.

Tubuai habentur vetus canendi genus optime servavisse, appellatum a nonnullis purissimum musicae exemplum in Polynesia Francica ante contactum.[1] Hodierna autem musica loci plerumque est musica Tahitiana generum aparima, otea, et paoa. Greges musici qui saltationi concinunt sunt idem qui in Tahitiis: pro saltationibus tres tympana requirentibus, instrumenta sunt toere, faatete, et pahu; pro aparima, ukulele (plerumque cum corpore putaminis nucis cocotis), cithara, et pahu (Stillman 1998:880).

Modus cantus choralis de exsecutione hymnorum Protestantium deducitur post evangelizationem, a catechistis Tahitianis ante 1830 effectam. Rapae, Rimatarae, et Rurutu in insulis, genus himene piana in partibus tribus vel quattuor harmoniis notae contra notam designat (in Insulis Societatis, himene nota appellatum). Omnes tarava Insularum Australium tarava Rurutu appellantur, sed quaeque insula eam pro se appellat: tarava Rapa, tarava Rurutu, etc. (Stillman 1998:881).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Traveling in French Polynesia.


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!