Musica Franciae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina ex Alleluia nativitas Perotini, Magistri Artium saeculi tertii decimi.

Musica Franciae in multis musicae popularis et vernaculae generibus, et in generibus ab advenis ex Africa, America Australi, Mari Caribico, et Asia habitis consistit. In campo musicae classicae, Francia compositores genuit celeberrimos, atque praesentes musicae pop exsecutores hiphopicae, techni/funkicae, zucicae, et rockicae ad commune iudicium accommodatissimos aluit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Historia musica Franciae in rebus musicis saeculo decimo coepit, tum se in genere Scholae Nostrae Dominae Lutetiae exculto evolvit, in uno ex generibus compositionis organo dictis. Cantus hominum troubadours appellatorum ordinem equestri et amorem aulicum lingua Occitana inter saecula decima et tertium decimum celebraverunt, et poetae-compositores trouvères appellati in Francia septentrionali eodem tempore floruerunt. Ante finem saeculi duodecimi, genus cantus vocum duorum, trium, vel quattuor motetus dicctum ortum, a musicis errantibus jongleurs appellatis dilatum est. Saeculo quarto decimo, Francia duo notabilia musicae genera peperit, Artem Novam et Artem Subtiliorem, a scriptoribus illius aevi Latine nominata. Per Renascentiam, Burgundia maior sedes evolutionis musicae facta est. Mox orta sunt chansons et Scholae Burgundianae.

Musica classica[recensere | fontem recensere]

Opera[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Opera Francica
Prima opera Francica fuisse videtur Akébar roi du Mogol, Carpentoracte anno 1646 primum monstrata. Mox, compositores Petrus Perrin et Robertus Cambert, una laborantes, quoddam Pastorale in Musica Issy? in urbe feliciter monstraverunt, unde ei Lutetiam migraverunt ut Pomone (1671) et Les Peines et les Plaisirs de l'Amour (1672) producerent.

Ioannes Baptista Lully, qui pro compositione ballettarum pro aula Ludovici XIV celeber fuerat, nunc Francicum operae seriae genus creare coepit, novam delectationem tragicam Francice tragédie lyrique et tragédie en musique eo tempore dictum. (Vide Tragoedia lyrica Francica.) Sua prima tragoedia in musica fuit Cadmus anno 1673. Hi conatus tragoedias operaticas evolvere eodem tempore facti sunt cum culmine tragoediae theatricae Francicae, a Petro Corneille et Ioanne Racine ductae. . . .

Vode etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Krümm, Philippe, et Jean-Pierre Rasle. 2000. Music of the Regions. In Africa, Europe and the Middle East. World Music, 1, ed. Simon Broughton et Mark Ellingham, cum James McConnachie et Orla Duane, 103–113. Rough Guides, Penguin Books. ISBN 1858286360.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]