Museum pumili hortici

E Vicipaedia
Gartenzwergmuseum Gräfenroda

Museum de pumilo hortico (Theodisce: Gartenzwergmuseum) invenitur Gräfenroda in oppido Circuli Ilm in Thuringia, in via Ohrdrufer Straße nr 1. Illo in situ habes et museum et officinam.

Historia productionis[recensere | fontem recensere]

Fabricatio pumilorum horticorum traditionem sat vetustam in vico habet. Philippus Griebel institor et officinae erector eruditione in porcellanis conficiendis fructus erat. Postea ab Henrico Dornheim Gräfenrodensi artem bestarum mortuarum praeparatarum edidicit. Anno 1874, quo absolutorium professionale obtinuit, officina propria condita est. Annis inter 1880 et 1890 Griebel cum famulis technicam pumilionum exarandorum excogitavit atque sensim emendavit.

Cum Giebel anno 1893 animam efflavisset, institorii cura inter familiares continuata est; quod nunc quarta in generatione colitur. Anno 1884 Lipsiense ad forum nani Gräfenrodenses in publico exhibitae sunt. Primo bello mundano saeviente res produci non potuerunt, quod bellationibus finitis quo primum reincohatum est. Anno 1948 dominatione infelici communistica fabricatio interdicta est. Nonnulli sapientes autem posthac statuerunt nihil obstare quominus fabricatio denuo inciperet. Itaque anno 1960 operarii XVIII in officina operam navabant. Anno 1972 res coacte in manus publicas translatae sunt et coalitio cum casa confectrici Balzer & Bock iniri debuit, quae omnia nominabantur VEB Terrakotta. Kalendis Aprilibus 1990, tyrannide communistica victa, Reinardus Griebel initium novum privatim incipiendum decrevit.

Museum[recensere | fontem recensere]

Anno 1994 conclave pumilorum, quod dicebatur, apertum est in quo nanos admirandos posuerant. Mense Maio 1997 denique museum verum apertum est ubi historia pumilorum amabilium narratur in situ fabricatorio ipso. Hic visitatores et processus conficiendi et mutationes artificiales in cursu temporis factas ante oculos habent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]