Latinitas bona

Museum laographicum Thuringiense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Museum de moribus gentiliciis Thuringiensibus (Theodisce Museum für Thüringer Volkskunde sive simpliciter Volkskundemuseum Erfurt) est museum captans? Erfordiae in Germania, in via Juri-Gagarin-Ring situm. Ecclesia Sancti Spiritus propinqua musei depositorium est.

Museum anno 1978

Historia[recensere | fontem recensere]

Erfordiae anno 1888 collectiones rerum antiquarum regionalium publice prima vice praesentabantur: secundum morem in talibus collectionibus adhibitum ordo scientificus afuit. Res modo dissono et perturbato prostratae iacebant de re vestiaria, de rebus naturalibus, de historia urbana etc. Donis allatis res depositae cito creverunt. Societas Silvae Thuringiensis quae dicitur (Theodisce Thüringer Waldverein) thesaurum suum anno 1913 addidit; museum regionale Hallense sublatum anno 1919 idem fecit.

Rectores Alfredus Overmann et Edvinus Redslob attentionem in res regionales Thuringienses confirmarunt. Usque annum 1924 museum hodiernum factum est, Valtaro Kaesbach principe. Anno 1939 portae clausae sunt, bello mundano secundo saeviente. Post eius finem, cum Heribertus Kunze habenas teneret, omnia refecta sunt. Mutationes tunc omnibus in museis Erfordiensibus erant, etiam propter res novas politicas.

Taberna

Anno 1955 rursus museum inauguraverunt, qui rerum historicarum monstrationem cum socialismi illati ideis de patria nova diligenda iungerent. Tamen nonnullis in animo erat claudere museum annis 1960 ineuntibus, quod factum non est.

Annis ab 1968 ad 1990, cum Egon Hennig ei praeesset, museum liberum institutum quasi florebat. Incorporatum est in Associatione museorum Erfordiensium (Theodisce Verband Erfurter Museen), quae sodalitas anno 1991 abolita est. Annis 1970 et collectiones et spatium triplicabantur. Expositiones ad tempus de cultu atque humanitate necnon de modo vivendi in classibus operariis res solitas ditabant augebantque.

Inde ab anno 1993, postquam Marina Moritz praefecta factus est, museum laographicum mutatum est in tabularium omnis cultus civilis. Libentissime indagationes scientificae iuvantur; res simplices testimonium perhibeant de vita quotidiana hominum secundum classem inferiorum quoque.

Situs[recensere | fontem recensere]

Museum inter maxima laographica musea Germaniae numeratur (900 metrorum quadratorum), inveniturque in complexu prisci valetudinarii grandis quod vocatur.

Collectiones[recensere | fontem recensere]

Exhibitio perpetua in pluribus tabulatis res de vita quotidiana saeculi undevicensimi praesentat, insuper laboratoria quaestuum diversorum (confectorum corbium, vitrorum, puerorum oblectamentorum, colorum, personarum etc.), vestimenta traditionalia, supellectiles pictas. Adveniunt semper exhibitiones speciales de thematibus culturalibus-historicis. In statu nascendi est conspectus vitae quotidianae saeculi vicensimi. Collectionum largae Gulielmi Knappe de regionibus Oceani Pacifici meridiani non iam hic sunt, sed in depositorio Benary in Erfordiae occidente (Theodisce Benary-Speicher) sartae et tectae servantur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]