Museum Chartaceum

E Vicipaedia

Museum Chartaceum est collectus imaginum curiosarum amplissimus a Cassiano a Puteo saeculo XVII congestus. Hoc museum post collectoris mortem papa Clemens XI emit atque rursus nepote Alexandro Albini vendidit. Magna pars postea a rege Britannico Georgio III empta est hodieque in Collectu Regali servatur. Imagines botanicae Lutetiae iacentur apud Institutum Franciae. Series imaginum fructuum citrorum, iussu Cassiani factarum, ab Ioanne Baptista Ferrario in libro Hesperidum anno 1646 edita est. Museum omne hodie in serie librorum divulgatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Libri antiquiores
Eruditio recentior
  • Quaderni Puteani. 4 voll. 1989-1993
  • Helen Whitehouse, The Dal Pozzo Copies of the Palestrina Mosaic. Oxoniae: British Archaeological Reports, 1976
Pars mosaici Nilotici, Praeneste reperti, iussu Cassiani a Puteo picti

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum Chartaceum spectant.