Jump to content

Musculus ciliaris

E Vicipaedia
Cum musculus ciliaris contrahitur lens rotundior fit.
Cum musculus ciliaris laxatur lens complanatur et vis refringendi luminis minuitur.

Musculus ciliaris[1] est musculus levis in parte plana corporis ciliaris positus qui lentem cingit et motu suo accomodationem visionis ad distantiam moderatur dum rotunditatem lentis sive auget sive minuit. Nam per fibras zonulares cum parte aequatoria lentis religatus est. Hic musculus e sclera profectus in processus ciliares inseritur et fibris parasympathicis e nervo oculomotorio provenientibus excitatur.

Cum musculus ciliaris instar anuli contractilis contrahitur tum fibrae zonulares laxantur et lens formam rotundam redintegrat quae visioni rerum propinquarum accomodata est. E contrario cum musculus relaxatur fibrae zonulares distrahuntur et lentem complanant refractione minuenda quod visioni rerum longinquarum accomodatum est.

  1. ↑ Fons nominis Latini apud IMAIOS

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]