Jump to content

Murmur (feles)

E Vicipaedia
(Redirectum de Murmurillum (felis))
-5 (magnopere corrigenda) Latinitas huius paginae magnopere corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Murmur[1] vel submurmuratio[2] est sonus quem omnia genera felidae edunt, pars quidem communicationis felium. Haec submurmuratio apud feles et alia genera quantitate aut tono sonitus differre potest. Feles domesticae frequentia a 25 usque ad 150 vibrationes in uno secundo submurmurant.

Quamvis submurmuratio cum familia Felidarum plerumque sociari soleat, alia quoque animalia — ut procyon — submurmurant. Etiam cuniculae, sciuri, lemures cattae, elephantes[3] et gorillae mandentes submurmurant.

Machinatio submurmurationis

[recensere | fontem recensere]

Etsi submurmuratio res usitata est, ratio anatomica qua feles submurmurant diu incerta mansit, praesertim quod nulla singularis proprietas anatomica illico causam huius sonitus reddit. Una tamen coniectura, studiis electromyographicis confirmata, suadet felibus plicas vocales vel musculosos laryngeos celeriter et invicem glottem dilatare atque contrahere, quibus vibrationes tam in inspiratione quam in expiratione fiant.[4] Hinc oritur sonus submurmurantis cum harmonicis quae firme audiuntur.[5] Nonnumquam submurmuratio cum aliis sonis coniungi potest, quae inter species differunt.

Usque ad tempora recentiora, vulgo credebatur solas feles generis Felis submurmurare.[6] Nunc tamen constat feles generis Panthera quoque submurmurare, sed tantum in exhalatione.[7]

Causae submurmurationis

[recensere | fontem recensere]

Feles saepe submurmurant dum permulsae sunt, dum se relaxant,[8][9][10] vel etiam manducant. Matres catulos lactantes saepe submurmurant.[11][12][9] Praeterea feles domesticae, licet sauciae, aegrae, vel moribundae sint, submurmurant.[8][12][9] Putatur submurmuratio inter matrem et catulos servire vel signum consociationis esse. Alia theoria asserit submurmurationem necesse esse, cum feles animi placidam voluntatem vel amicitiae studium exprimunt, vel cum se in circumscriptione trepida (sicut in clinico veterinario) reperiunt, ne laedantur.[11][8] Paulus Leyhausen, Germanicus ethologiae felium peritus, existimat submurmurationem indicare absentiam comminationis.[13] Theoriae noviores etiam suggerunt hormonem endorphinam ad submurmurationem pertinere, quae dolorem minuat sensumque salutis augeat.

Investigatores apud Universitatem Sussex anno 2009 invenerunt in quibusdam submurmurationibus felium domesticorum quandam frequentiam acutam (inclusam murmuranti sono) quae dominum ad cibum dandum allicit. Dr. Karen McComb et socii quendam "impetrandi" vel "precandi" modum submurmurantis esse censent, quo feles "Ale me!" quasi sonitu indicet. Tamen huiusmodi submurmuratio in iis felibus tantum reperitur quae cum hominibus familiari affectu coniunguntur.[14][15] Hoc "murmurillum precum" a submurmuratione ordinaria discrepat.

Nexus interni

  1. Cf.cat: purr” apud Traupman, Iohannem (2007 [1996]). Conversational Latin for Oral Proficiency. Editio quarta. Vaucondae: Bolchazy-Carducci. p. 141 [PDF].
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. "Asian Elephant". Natural History Notebooks. Canadian Museum of Nature .
  4. Dyce, K.M.; Sack, W.O.; Wensing, C.J.G. (2002). Textbook of Veterinary Anatomy [Liber Anatomiae Veterinariorum] (3 ed.). p. 156. .
  5. "How A Puma Purrs". Natural History. County of Santa Clara 
  6. R. Roger Breton; Nancy J. Creek. "Overview of Felidae". Tiger Touch University Resort 
  7. Audi etiam Acinonycem jubatum et Leptailurum submurmurantem.
  8. 8.0 8.1 8.2 "Why Do Cats... ?". Pawprints and Purrs, Inc. .
  9. 9.0 9.1 9.2 Elizabeth von Muggenthaler; Bill Wright. "Solving The Cat's Purr Mystery using Accelerometers". Brüel & Kjær Magazine .
  10. Cowherd, Sharon (2007). "The Cat's Remarkable Purr". isnare.com .
  11. 11.0 11.1 Syufy, Franny. "The Remarkable Purr of a Cat - Why and How do Cats Purr?". Cats. About.com 
  12. 12.0 12.1 von Muggenthaler, Elizabeth (2001). "The Felid Purr: A bio-mechanical healing mechanism" 
  13. Leyhausen, Paulus; Tonkin, Barbara A. (1979) (Anglice). Cat Behavior: The Predatory and Social Behavior of Domestic and Wild Cats [Mores Felium: Mores Praedatorii Sociique Felium Domesticarum Ferarumque]. ISBN 978-0824070175. 
  14. "Research reveals how cats purrfect the art of exploitation". News. University of Sussex 
  15. "Cats "exploit" humans by purring". Science & Environment. BBC News