Latinitas nondum censa

Muraena Nasidieni

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Muraena Nasidieni est ferculum a Nasidieno primo inventum seu perfectum, secundum historiam vel ficticiam vel satyricam sermonis octavi libri alterius Sermonum Q. Horatii Flacci.

In cena Nasidieni hoc ferculum sic describitur:

Adfertur squillas inter murena natantis
in patina porrecta. sub hoc erus: "haec gravida," inquit,
"capta est, deterior post partum carne futura.
his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri
pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
vino quinquenni, verum citra mare nato,
dum coquitur -- cocto Chium sic convenit, ut non
hoc magis ullum aliud --; pipere albo, non sine aceto,
quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
erucis viridis, inulas ego primus amaras
monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,
ut melius muria quod testa marina remittat."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Horatius, Sermones 2.8.42-53


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.