Murād Madalsī

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Murād Madalsī
Res apud Vicidata repertae:
Murād Madalsī: imago
Nativitas: 30 Aprilis 1943; Pomaria
Obitus: 28 Ianuarii 2019; Algeria
Patria: Algerium

Officium

Officium: Minister of Foreign Affairs of Algeria, Finance minister of Algeria
Munus: Legatus, Politicus

Consociatio

Factio: Balad

Murād Madalsī seu litteris Arabicis مراد مدلسي (Pomariae natus die 30 Aprilis 1943; Algeriae die 28 Ianuarii 2019 mortuus) fuit politicus Algerii.

Alumnus est universitatis Algeriensis ubi scientiae oeconomicae studuit. Apud societates mercatorias, postea ab anno 1980 in ministerio commercii operam dedit. Ipse minister a commercio ab anno 1988 in 1989 et ab 1999 usque in 2001, deinde minister a vectigalibus usque in 2002 fuit, inde usque in mensem Maium 2005 consiliarius iuxta praesidem Abdelaziz Bouteflika. Quo mense officium ministerii a vectigalibus iterum suscepit, sed minister a rebus externis fuit a die 4 Iunii 2007 usque ad 11 Septembris 2013. A quo tempore usque ad mortem praeses consilii constitutionalis meruit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Alfredus Pérez Rubalcaba minister a rebus internis Hispanus (ad sinistram) cum Murād Madalsī die 18 Februarii 2011 pictus (ministerium praesidatus Hipanicum)
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Murād Madalsī spectant.