Mulieres consolatrices

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Interrogatio mulierum, quae credebantur in servitute sexuali fuisse, a militibus Americanis in Birmania captarum

Mulieres consolatrices (Iaponice 慰安婦 ianfu 'meretrices castrorum'[1]) sunt in secundo bello mundiali ab exercitu Iaponiensi ex omnibus Sinis, Corea aliisque terris, quae tum in Iaponiae potestatem erant, abductae in corporis servitutem feminae, quarum minime 50 000 et 200 000 maxime esse dicuntur[2]. Sunt autem hac iniuria afflictae praeter Sinenses et Coreanas multae in Asia quae ad meridiem et orientem vergit habitantes, praesertim Philippinenses, nec parsum est Europaeis mulieribus in coloniis Batavorum et Australia[3].

Fama est lustra in quibus includebantur consolatrices mulieres prima esse instituta ad meretrices voluntarias conducendas, ne quis militum privatas feminas per vim stuprans ignominiam apud populum exercitui ferret[4]; inde vero mulieres nolentes Iaponenses et Okinawaenses primum et denique omnibus e devictis gentibus lustrorum procuratores, mendaciis his fallentes, quod foret ut in fabricis vel tabernis operentur, revera coegisse tamquam in carcerem venire, ut gratuito ad militum voluptatem violarentur[5].

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Soh, C. Sarah. 2009. The Comfort Women: Sexual Violence and Postcolonial Memory in Korea and Japan. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 978-0-226-76777-2.
  • Yoshimi, Yoshiaki. 2000. Comfort Women: Sexual Slavery in the Japanese Military During World War II. Conv. Suzanne O'Brien. Asia Perspectives. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 978-0-231-12033-3.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fujioka, Nobukatsu (1996). 污辱の近現代史: いま、克服のとき. Tokuma Shoten. p. 39 : 慰安婦は戦地で外征軍を相手とする娼婦を指す用語(婉曲用語)だった。 (Ianfu est euphemismus quo meretrices castrorum Iaponiensis exercitus in bellis externis appellabantur.)
  2. The "Comfort Women" Issue and the Asian Women's Fund, Asian Women's Fund , p. 10.
  3. ""Comfort Woman" Ellen van der Ploeg passed away" .
  4. Gottschall, Jonathan (May 2004). "Explaining wartime rape". Journal of Sex Research 41 (2): 129–36 .
  5. Norma, Caroline (2015). The Japanese Comfort Women and Sexual Slavery during the China and Pacific Wars (War, Culture and Society). London: Bloomsbury Academic. p. 1. ISBN 978-1472512475