Muixeranga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Muixeranga

Muixeranga Catalane vocatur, coniunctio saltationum et castellorum humanorum orta Valentia quae in Algemesí, Riparia Alta retenta est.

Maius quam sola saltatio, proprie coniunctio scaenarum plasticarum cum intentione repraesentativa vocatur, quae in Processionibus Matris Dei Salutis, Festo Maiore Algemesí participatur 7 et 8 Septembris.

Muixeranga nomen receptum in Algemesí est, et quae a castellariis modernis differt in sententia de Muixerangam religiosiorem et cum saltatione esse, et in altitudinem turrium humanarum minus gravem esse. Secundum theoriam in quo castellarii et Muixeranga originem communem in Moixiganga habent, priores in turribus humanas specializaverunt et posteriores fidem sensui religioso et plasticitati scaenarum retinuerunt.

Origo[recensere | fontem recensere]

Origo nominis incerta est. Una theoria nomen ab Arabice mochain “persona” esse dicit; in altera muixeranga cum moixiganga coniungitur. Etiam si haec traditio Iberica usque a saeculo 13 derivet, Muixeranga Algemesí non ante saeculum 18 historiae est.

Musica et symbolismus[recensere | fontem recensere]

Saltatio cum musica tabalet (species tympani) et dolçaina (species tibiae; Hispanice dulzaina) associata est, et melodia characteristica auctore incognito.

Nonnullos qui cultum Valentianum colere volunt musicam vindicant ut carmen Valentianum ac per Cataloniam.

Audias carmen Muixeranganum a Xaverio Richart cantatum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]