Latinitas nondum censa

Mstislaus Rostropowicz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Mstislaus Rostropowicz
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Martii 1927; Baku
Obitus: 27 Aprilis 2007; Moscua
Patria: Unio Sovietica, Russia

Officium

Munus: compositor, Concentus magister, music educator, cellist, Clavilista

Familia

Genitores: Leopold Rostropovich;
Coniunx: Galina Višnevskaja

Memoria

Laurae: State Stalin Prize, Grand Officer of the Legion of Honour, Medal "For the Victory over Germany in the Great Patriotic War 1941–1945", Officer's Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Knight Commander of the Order of the British Empire, Commanders of the Order of Isabella the Catholic, People's Artist of the USSR, Praemium Praesidis pro Libertate, Order of Francisco de Miranda, commander of the Order of the Dannebrog, Order "For Merit to the Fatherland" I class, Order For Services to the Fatherland II class, Princess of Asturias Award for Concord, Four Freedoms Award - Freedom of Speech, Praemium Imperiale, Léonie Sonning Music Prize, Gramophone Award for Lifetime Achievement, Medal "For Valiant Labour in the Great Patriotic War 1941–1945", Medal "For the Development of Virgin Lands", Jubilee Medal "60 Years of Victory in the Great Patriotic War 1941–1945", Medal "In Commemoration of the 850th Anniversary of Moscow", Medal Defender of a Free Russia, Grand Officer of the National Order of the Cedar, Grand Cross of the Order of Merit of Hungary, Q20901688, Grand Officer of the Order of Merit of the Italian Republic, Q20896006, Commander of the Order of Saint-Charles, Grand Cross of the Order of the Sword of Sant'Iago, Commander of the Order of the Netherlands Lion, Royal Philharmonic Society Gold Medal, Litteris et Artibus, People's Artist of the RSFSR, Honored Artist of the RSFSR, Lenin Prize, Kennedy Center Honors, Catalonia International Prize, Wolf Prize in Arts
Sepultura: Novodevichy Cemetery

Mstislaus (Mscislaus) Leopoldi filius Rostropowicz, seu Rostropovich vel Rostropovitch (Russice: Мстислав Леопольдович Ростропович, tr. Mstislav Leopol'dovič Rostropovič; 27 Martii 192727 Aprilis 2007), fuit psaltes violoncelli ac syntonarius (dux orchestrae).

Biographia[recensere | fontem recensere]

Mstislaus Rostropowicz natus est Bacuae die 27 Martii 1927 in familia originis Polonicae. Avus, pater, et mater Mstislai fuere musici.

Rostropowicz Moscuae annis 19321937 in schola musicali et annis 19431946 in conservatorio studebat.

Anno 1948 Mstislaus Rostropowicz factus est monodiarius Philharmoniae (organizationis promulgationis musicae) Moscuensis. In Conservatoriis Moscuensi et Leninopolitano docebat. Annis 19591974 erat professor Conservatorii Publici Moscuensis (cuius professor honorarius factus est anno 1993). Ab anno 1967 etiam activitatem sicut syntonarius perfiebat.

Rostropowicz psallit fere omnem musicam cellicam. Multi compositores (e.g. Sergius Prokof'ev, Demetrius Szostakowicz et Beniaminus Britten) ei opera musicalia dedicaverut. Ille multis locis Unionis Sovieticae et peregre concertus suos perfecit.

Iam anno 1945 Mstislaus Rostropowicz subfuit notitiae sicut psaltes celli, nummo aureo in prima competitione musicorum iuvenorum in Unione Sovietica affectus. Paulo post etiam in competitiones Pragae (annis 1947 et 1950) et Budapestini praemia meruit. Anno 1951 praemio Staliniano et anno 1964 praemio Leniniano datus est. Anno 1966 adfectus est titulo Artificis Popularis Unionis Sovieticae.

Anno 1969, Rostropowicz et uxor eius Galina Višnevskaja scriptorem nomine Alexander Solženicyn exceperunt, ab iis qui Unionis Sovieticae praestabant persecutum, et sic persecutionem sibi confecerunt. Anno 1974 Mstislaus Rostropowicz cum familia sua subactus est ad emigrationem et anno 1978 ademptus est civitatem URSS (quam civitatem denuo datus est anno 1990).

In emigratione Mstislaus Rostropowicz, musicus et syntonarius celeberrimus, concertus perfecit et ludos festivos musicos initiavit. Erat praefectus Orchestrae Symphonicae Nationalis Civitatium Foederatarum Americae (annis 19771994). Etiam se ad munificentiam applicavit. Multis praemiis adfectus est.

Ab initio decennii 200, persecutiones administrationis Sovieticae finitae et URSS paulo post dissolula, Rostropowicz saepe Russiam visitavit (et activitatem beneficiariam ibi perfecit). Affectus est Praemio Publico Foederationis Russicae et certis aliis signis laudis terrae illius.

Mstislaus Rostropowicz obiit Moscuae, propter cancrum, die 27 Aprilis anni 2007.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mstislaum Rostropowicz spectant.