Mr. Bean

Mr. Bean ('Dominus Faba') est persona ficta in serie televisuali eiusdem nominis. Partes Domini Fabae aguntur a Rowan Atkinson, comoedo Anglico, qui manuscriptiones? seriei una cum aliis scriptoribus scribit. Dominus Faba est homo paucorum verborum, suarum rerum studiosus, infantilis, interdum ingeniosus. Vehitur autocineto minimo suo, sermocinatur cum ursulo lusorio? et saepissime calamitatibus minoribus et maioribus occurrit. Etiam duae pelliculae sunt factae, in quibus Dominus Faba apparet, quorum primus est nomine Bean: The Ultimate Disaster Movie (Faba: Pellicula Calamitatis Extremae) et secundum Mr. Bean's Holiday (Commeatus Domini Fabae). Unaquaque parte seriei ineunte chorus cantat Latine "Ecce homo, qui est faba", parte autem exeunte "Vale homo, qui est faba."
|
Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes! |
