Moyses Nagamootoo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Moyses Nagamootoo
Res apud Vicidata repertae:
Moyses Nagamootoo: imago
Nativitas: 30 Novembris 1947; Berbice
Patria: Guiana

Officium

Officium: Member of the National Assembly of Guyana, Prime Minister of Guyana
Munus: scriptor, politicus, mythistoricus, Causidicus

Consociatio

Factio: People's Progressive Party

Moyses, vulgo plene Moses Veerasammy Nagamootoo (in provincia Berbice natus die 30 Novembris 1947) est politicus Guianae.

Filius piscatorum e stirpe Tamulico oriundorum, in urbe Corentyne educatus, Moyses Nagamootoo ab anno 1964 ad 1970 fuit magister ludorum. Ex exercitu statim reiectus diurnarius fit, suadente Ioaneta Jagan praeside futura, breviterque apud universitatem Kansiensem studuit. Secretarius generalis fuit collegii diurnariorum Guianensium. Sodalis factionis popularis progresssivae, legatus est ab anno 1992 apud parlamentum Guianense. Eis annis minister a rectione provinciali meruit. Ad factionem novam, videlicet societatem mutationis promovendae[en], se anno 2011 iungens, dux factionis mox electus est. Die 20 Maii 2015, comitiis victor, primus minister factus est, praeside Davide Granger.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Moyses Nagamootoo et Delcy Rodríguez ministra a rebus externis Venetiolana anno 2015 colloquentes

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Moysem Nagamootoo spectant.
Primi ministri Guianae