Motus flavis colobis indutorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Reclamatores flavis colobis induti Vesuli in Francia die 17 Novembris 2018.

Motus flavis colobis indutorum[1] (vel etiam "motus aureis vestibus indutorum"[2], Francice Mouvement des Gilets jaunes)—e nomine colobiorum refrigentium[3], quibus reclamatores sibi induunt—est motus reclamationis, haud ordinatus, qui in Francia die Saturni, 17 Novembris 2018, coepit et mox in proximis civitatibus pullulavit.

Initio animis conversis ad aucta pretia liquorum propulsoriorum autocineticorum (partim aucta propter vectigalia petroleariorum fructuum) et inaequitas reditus, reclamatio cito alias ad exigentias extensa est; ordinum mediarum et infimarum, redistributio divitiarum, amplificationes salarii minimi praesertim rusticarum et suburbianarum vim acquisitivam et abdicationem aut amotionem praesidis Reipublicae Francicae, Emmanuelis Macron, attendens.

Modo tumulti rustici, haec mobilitatio orta est e diffusis per retia socialia appellationibus ut cives reclamarent. Per instrumenta divulgationis praesentata velut spontanea et haud factiosa, haec mobilitatio se instruxit primam circum reclamationem nationalem die 17 Novembris anni 2018, quae iteratur sequentibus diebus Saturni. Violentia magna damna materialia, praesertim Lutetiae, incitat et plurimas in comprehensiones inducit. Per conventūs, tres homines mortui sunt et centeni vulnerati sunt.

Reclamatores firmamentum opinionis publicae et multorum ducum factionum politicarum intra oppositionem (Nicolai Dupont-Aignan, Ioannis Lassalle, Marinae Le Pen, Ioannis Lucae Mélenchon, Laurentii Wauquiez) accipiunt. Initio contra quamvis vindicationem huius motūs, gubernatio Eduardi Philippe ineunte decembre anni 2018 procrastinationem de incremento vectigalium liquorum propulsoriorum nuntiavit.

Motus extensus est, minore gradū, in Belgium et alias Europaeas nationes.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Reclamationes Parisiis tumultuosi". Nuntii Latini Yle. Die 4 Decembris anni 2018, ubi dicitur "Reclamatores flavis colobis induti".
  2. "(...) ad trigintia milia civium aureis vestibus indutorum reclamant". Nuntii Latini Vasintonienses apud Twitter 08 dec. 2018
  3. sic apud periodicum interretiale Ephemeridem (Lydia Ariminensis, 05 dec.2018 [1]); sed "vestis monitoria" apud Lexicon latinum hodiernum Petri Lucusaltiani