Motus Neoburbonius

E Vicipaedia
(Redirectum de Motus Neo-Borbonis)
Jump to navigation Jump to search
Insigne motus Neoburbonii

Motus Neoburbonius (Italiane Movimento Neoborbonico), qui nomine sollemni "societatis ad culturam neo-Burboniam" proclamatus est,[1] cuius sodales simpliciter "neo-Burbonii" nuncupari solent, Neapoli anno 1993 natus est. Rescribere seu corrigere volunt historiam unificationis Italiae praecipue anno 1860 actae, qua finis regno Utriusque Siciliae (a familia Burbonia recto) facta est. Nostris diebus motus Neo-Burbonius ab Ianuario De Crescenzo historico tabularioque ducitur.

Die 7 Septembris anni 1993 (eodem die quo anno 1860 Iosephus Garibaldi in Neapolim intraverat), anniversarium neo-Burboniis nefastum Burgi Marinariorum[it] in vico commemoratum est sub moeniis Castelli Ovi in insula Megaride Neapolitana. Societas ad culturam neo-Burboniam fovendam, ex hoc conventu orta, mense Novembri 1993 media urbe Neapoli rite constituta est.[2] Laborat ut memoria illorum Italorum, qui contra abruptionem regni Utriusque Siciliae unificationemque Italicam militantes interfecti sint, restituatur, ut provinciarum meridionalium hodiernarum paupertas corrigatur (quae ad surreptionem divitiarum Burboniarum attribui suadent, in regnum Sardiniae, id est Pedemontium, ablatae), etiam ut familia Burbonia in dominium suum redeat.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Motum Neoburbonium spectant.