Latinitas bona

Mosella (Ausonius)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Mosella est descriptio itineris anno 371 p.C.n. ab Ausonio scriptore confecta cum inter annos 367–388 erudiendo Gratianum imperatorem Augustae Treverorum vitam degebat.

Res[recensere | fontem recensere]

Ausonius 483 versibus hexametricis iter a Nava amne prope Bingium per tractus hodie Tergum Caninum usque ad vallem Mosellae fluminis factum descripsit.

Primo Ausonius discessum a Nava amne narrat, quem nebulosum describit, deinde nonnullos vicos iuxta viam positos illustrat. Exempli gratia muri Bingii nuper solum anno 368 erecti mentionem facit, quod Vincum nuncupat. Etiam nomina Dumnissi et vicum nomine Tabernae necnon „Noiomagum“ (Noviomagus Treverorum) describit. Procedente carmine incipit Ausonius quasi hymnum Mosellae ipsae dicatum recitare cum suavitatem naturae, industriam paganorum et fecunditatem riparum amnis, quem decem flumina minora sustinere commemorat, laudat. Aliam partem ampla enumeratio variorum generum piscium undas habitantium locupletat. Saepe etiam Ausonius tractus oppido originis suae necnon Britanniae provinciae comparat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eduard Röcking, Die Moselgedichte des Decimus Magnus Ausonius und des Venantius Honorius Clementianus Fortunatus, Lateinisch und Deutsch. Bonnae, 1845 Textus apud Internet Archive

Nexus externi[recensere | fontem recensere]