Monumentum Vicipaediae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monumentum hieme

Monumentum Vicipaediae (Polonice: Pomnik Wikipedii, Esperantice: Monumento de Vikipedio) est monumentum altitudinis 1,70 metrorum a domino Mihran Hakobjan anno 2014 creatum Słubice in Palatinatu Lubucensi invenitur. Aere est et globum in altitudinem apertum a duabus feminis una cum duobus viris allatum monstrat. Partes singulae operi vermiculato similes sunt, ut mos est in insignibus Vicipediae.[1] Figurae in suggesto sunt, quasi in pegmate librorum. Sculptae res plastica sunt, ne pluviae eis noceant.[2]

Historia erectionis[recensere | fontem recensere]

Christophorus Wojciechowski Polonus, scriptor et praeses Collegii Polonici, pater monumenti fuisse fertur. Vicipaediam esse hominum maximum usque inceptum et Polonos Vicipaediae fautores entheos. Inde locum monumento dignissimam esse Poloniam.[3] Thomas Ciszewicz, demarchus pristinus, ideam istam magni aestimans fecit, ut quindecim milia euronum omnino a fisco municipiali solverentur.[4] Ab artifice Armeno Mihran Hakobjan, Collegii Polonici alumno, rogatum est ut aliquid pulcrum fingeret.[5] Symposium die 22.10.2014 in Collegio Polonico celebratum homines ad Plateam Francofurtensem invitavit ut inauguratione sollemni participes essent et congauderent.

In monumenti basi inscriptio variis linguis visibilis est.[6]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Monumentum Vicipaediae spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Tak powstaje pomnik Wikipedii"
  2. Die Kulturzeit-Nachrichten: Kulturzeit-News, 23.10.2014
  3. Slubice: Polnische Stadt setzt Wikipedia ein Denkmal. 9.10. 2014.
  4. Eva Krafczyk: Denkmal für Wikipedia als „Zeichen der Hoffnung“. In: "Weser Kurier", 20.10.2014, p. 5.
  5. Collegium Polonicum: Über den Künstler Mihran Hakobjan
  6. Versio Anglica ecce: With this monument the citizens of Słubice would like to pay homage to thousands of anonymous editors all over the world, who have contributed voluntarily to the creation of Wikipedia, the greatest project co-created by people regardless of political, religious or cultural borders. In the year this monument is unveiled Wikipedia is available in more than 280 languages and contains about 30 million articles. The benefactors behind this monument feel certain that with Wikipedia as one of its pillars the knowledge society will be able to contribute to the sustainable development of our civilization, social justice and peace among nations.

Formula:Coordinate