Monumentum Nationale Marinum Papahānaumokuākea

Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 25°42′00″N 171°44′00″W / 25.7°N 171.7333333°W / 25.7; -171.7333333
E Vicipaedia
Monumenti collocatio et fines Augusto 2016.
Heterocentrotus mammilatus, Havaianice papahānaumokuākea appellatus.

Monumentum Nationale Marinum Papahānaumokuākea[1] est nationale Civitatum Foederatarum monumentum, quod inter tabularia patrimonii totius mundi perscribitur, plus quam 583 000 chiliometrorum quadratorum aquarum oceanicarum amplectens, decem Insularum Havaianarum Septentrionalium et Occidentalium insulis atollisque non exclusis. Mense Iunio anni 2006 creatum, 140 000 chiliometrorum quadratorum continens, mense Augusto anni 2016 auctum est cum eius fines ad limitem zonae oeconomicae exclusivae extenderentur,[2] ut monumentum una e maximis mundi regionibus protectis esset. Propter aestimationes culturae naturaeque inter nationes late agnoscitur. Proxima urbs est Honolulu in Oahu insula.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Monumentum circiter 7000 specierum florae et faunae sustinet, quarum quarta pars sunt endemicae. Species notabiles sunt Eretmochelys imbricata periclitata et Chelonia mydas minata (ambae Cheloniidae) et Neomonachus schauinslandi periclitatus (Phocidae), Telespiza ultima et Telespiza cantans (ambae Fringillidae), Acrocephalus familiaris kingi (Acrocephalidae), Anas laysanensis (Anatidae), aves maritimae sicut Phoebastria immutabilis (Diomedeidae), multae species plantarum, sicut Pritchardia remota, et multae species arthropodorum. Secundum Pew Charitable Trusts, Nephropidae a piscatione latissima annis 1980 et 1990 nondum reficiuntur, quae nunc prohibetur,[3] ac piscatores reliquiis cetariis nimis utuntur[4]

National Marine Fisheries Service nuntiat multas species nondum penitus refici a magnis oecosystematis oceanici mutationibus, quae Oceanum Pacificum septentrionalem annis 1980 exeuntibus et 1990 ineuntibus commovebant.[5] Hae mutationes numeros specierum magni momenti imminuerunt, inter quas palinuridae, aves maritimae, et Neomonachus schauinslandi (Phocidae). Piscatio commercialis anno 2011 finita est. Monumentum rigide custoditur, traditionalibus Havaianorum nativorum usibus et periegesi breve exceptis.[3]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Library". Papahānaumokuākea Marine National Monument. National Marine Sanctuaries Program. 2008 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 25°42′0″N 171°44′0″W • 8897055 OpenStreetMap • "2108021" apud USGS