Monumentum Hagiopolitanum proelii Lipsiensis

E Vicipaedia
Monumentum in viridario curatorio Hagiopolitana

Hagiopoli in Eichsfeldia in Germania invenitur vetutissimum Monumentum de proelio Lipsiensi (Theodisce: Völkerschlachtdenkmal) quod umquam in terra germanophona erectum est.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Monumentum in bello viridario pro Henrico Heine nominato stat inde ab anno 1815 quo victoria olim Lipsiae contra Francogallos parta quam dignissime honoretur. Columna generis Gothici recentioris post Napoleonis Bonaparte tyranni Francogallici cladem est erecta.

Tempore crudeli Francogalliciae occupationis Hagiopolis caput districtus Harthici fuit. Inde multi Eichsfeldienses Lipsiae anno 1813 morti obierunt bello indicto. Monumentum Hagiopolitanum quasi exemplo fuit modernis cippis honorariis quos ubique pro militibus mortuis politici ponere solebantur.

Monumentum Hagiopolitanum lapide arenaceo est. Id esse et monumentum et instrumentum ad gratias agendas in felici omnium bellorum Napoleonorum fine constat. Attamen Lipsiae ipsius monumentum multo maius et gravius et notius stat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]