Monumenta Serica

E Vicipaedia

Monumenta Serica: Journal of Oriental Studies[1] (Mandarinice 華裔學志, Huayi xuezhi) est internationale sinologiae periodicum academicum, quod ab Instituto Monumentorum Sericorum Sancti Augustini in oppido Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae sito quotannis editur. Editor principalis usque ad 2012 fuit Romanus Malek, et nunc est Zbigniew Wesołowski. Periodicum Pekini in Universitate Catholica Fu Jen a Francisco Xaverio Biallas anno 1934 conditum est. In studium culturae Sinicae et in commentarios academicos de studiis Sinicis linguis Anglica, Theodisca, Francogallica divulgandos dedicatur. Fasciculi editi apud JSTOR bibliothecam digitalem inveni possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In numero ISSN 0179-261X perscripta.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]