Montes Virides
Montes Virides (Anglice Green Mountains, Francogallice Montagnes Verts) sunt iugum montium in Monte Viride, civitate Civitatum Foederatarum situm. Quod praecipue a meridie ad septentriones extenditur fere 250 milia a finibus Massachusettensibus ad fines Quebecenses in Canada. Pars eiusdem iugi quae in Massachusetta et Connecticuta patet appellatur Berceriae (Anglice Berkshires)[1] et Colles Bercerienses[2] (parte autem Connecticutense, plerumque in Comitatu Litchfield sita, Colles Septentrioccidentales et Colles Litchfield appellata), et pars in Quebeco sita appellatur Montes Suttonenses (Francice Monts Sutton).[3]
Omnes montes in civitate Monte Viride saepe appellantur Montes Virides; alia autem iuga, inter quae iugum Taconicum (in extremo civitatis meridioccidente) et Regiones Montuosae Septentriorientales, geologice non sunt partes Montium Viridium.
Nexus interni
- Fluvius Richelaeus
- Iuvenes Montium Viridium
- Montes Appalachiani
- Nationalis Trames Scaenicus Appalachianus
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "The Mountains of Vermont". Saint Michael's College.
- ↑ "Berkshire Hills". Geographic Names Information System, U.S. Geological Survey.
- ↑ "Monts Sutton". Commission de toponymie Québec.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 44°47′30″N 72°34′58″W • OpenStreetMap • "1460934" apud USGS |