Montana Bohemica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Montana Bohemica[1] (Bohemice Česká vysočina „Bohemica loca superiora“) sunt geologice veteres regiones montuosae in Cechia et in finibus adiacentibus Austriae, Germaniae et Poloniae, reliquiae valde erosae montium Palaeozoici et pars catenae montium modicae altitudinis, quae ab Arduenna in occidente usque ad Montana Bohemica in oriente pertinet.

Confinia[recensere | fontem recensere]

Sudeti montes Montanorum Bohemicorum confinium septentrionale sunt, Bohemica silva (sensu latiore) in austro-occidentem versus finem describit, in meridiem versus sunt montana regionum Austriacarum Mühlviertel et Waldviertel. Plagae minores a Danubio in meridiem versus sitae sunt, olim flumine a Montana Bohemica separatae.

Fodinae et lapicidinae[recensere | fontem recensere]

In Montanis Bohemicis vix sunt venae metallorum. Contra granites et alii lapides multis in lapicidinis eruuntur, bolus alba ut puta in Schwertberg effoditur, in Hauzenberg urbe graphitum, a Praga (Cechia) in meridiem versus maximae auri venae iacent; instituuntur rationes auri eruendi.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mnemosyne Leorina (1711)
  2. Kilian Kirchgessner: Tschechien. Kampf dem Goldrausch. In: Zeit Online. die 4 Martii 2014, visum die 27 Octobris 2020.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Montana Bohemica spectant.