Vaccarinus

E Vicipaedia
(Redirectum de Mont d'Or)
Salire ad: navigationem, quaerere
Caseus Mont d'Or
Caseolus Mont d'Or, in capsa inclusus, ad sumendum calefactus

Vaccarinus (Italiane vaccarino; Francogallice vacherin) est nomen varietatum casei bubuli in Francia, Helvetia et olim Sabaudia confecti. Casei huius generis hodie venundati sunt sub nominibus protectis Mont d'Or et Vacherin Fribourgeois.

Mont d'Or[recensere | fontem recensere]

Caseus Mont d'Or (interdum videmus Vacherin du Haut-Doubs; in Helvetia Vacherin Mont-d'Or) tam in Francia quam in Helvetia provenit. Hic caseus admodum recens, in bractea ligni abietis maturatus, in capsa lignea venundatus, saepe ante cenam calefactus et fere liquidus cum cochleare sumitur.

  • Caseus sub nominibus Mont d'Or et Vacherin du Haut-Doubs in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata Franciae et in modis definitis fieri. Qui casei ab anno 1981 appellationem in Francia verificatam habebant; ab anno 2009 appellationem in Europa protectam portabunt.
  • Caseus sub nomine Vacherin Mont-d'Or in regione delimitata Helvetiae et in modis definitis fit. Qui casei ab anno 1981 appellationem in Helvetia verificatam habent.

Vacherin Fribourgeois[recensere | fontem recensere]

Vacherin Fribourgeois in Helvetia venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri; qui caseus ab anno 2006 appellationem originis verificatam habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mont d'Or et Vacherin Mont-d'Or
Vacherin Fribourgeois